

Liber Secundus Samuelis*
Caput 1: Versus 15
Accedens,etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam a judice superno meretur.Qui enim fodit foveam, incidit in eam[Prov. 26.]. Et,Os quod mentitur occidit animam[Sap. 1.]: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.